- SYRMA
- SYRMATragoedis proprium. Ut enim personae communes eâ formâ introducebantur, quae a veris sustinebatur: Sie seorsim pro statu cuiusque aut sortuna, Reges Latini, tum trabea et lituo; Romani Imperatores paludati, cum purpura et laurea et stipatoribus et igni, qui praeferebatur: Reginae cum Pallae et croceo velo. Pallae facies tractitia unde, et Syrmata et συρτὸς a Graecis et πέπλοι et ποδήρεις, omnes demissoe: Cviusmodi Iberas uti solitas scribunt; nunc tota Asia et Europa universa. Iul. Caes. Scaliger, Poetices l. 1. c. 16. Itaque ea vestis pars fuit, quae oblonga solum verrebat. Quô factum, ut pro Tragico stylo ab Auctoribus non rato usurpetur. Unde Martialis, l. 4. Epigr.49. v. 9.A nostris procul est omnis vesica lihellis,Musa nen insanô Syrmate nostra tumet.Idem Syrmatis quoque meminit, l. 12. Epigr. 94. v. 3.Transtulit ad Tragicos se nostra Thalia cothurnos,Aptâsti longum tu quoque Syrma tibo.Unde merito Anctorem Prolegeom. Terentii, Comoediae tribuentem Syrma, refellit Octav. Ferrarius, de Re Vestiar. Parte 2. l. 4. 1. Sed et σύρμα, Graecis de filis, proprie de argenteis. Unde συρμάτινον et συρματηρὸν, vestimentum filis argenteis textum et opertum apud infimae Graeciae Scriptores. Qua de re vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 46. et ad Tertull. Pallium c. 3. uti de pileis συρματιροῖς Procerum olim in Aula Constantinopol. a Magno Primicerio usque ad Curopalatem, infra voce Umbella.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.